domingo, 9 de marzo de 2008

hanc cartam ad illos populatores de Logronio...


Sub Christi et eius clementia videlicet Patris, et Filii, et Spiritu Sancti amen. Ego Aldefonsus Dei gratia totius Ispaniae imperator una cum consilio uxor mea Berta facimus hanc cartam ad illos populatores de Logronio omnibus presentibus et futuris sub potestate nostri regni atque imperii in Dei nomine constitutis pax et felicitatis tempora. Notum acimus itaque quali et dominus Garsia Comes fideissimus et coniux eius contisa dopna Urraca qui fuerunt gloriae nostri regni gerentes nazarensium previdentes utilitati nostri palaci, nostro consilio et assensu decreverunt populare Villam quae dicitur Logronio, quam etiam populantes perfecerunt, et consilium dederunt, qui ibi populare voluerint legem et fuero, ut ibi habitare possint, darem ne magna opresione servitutis gravati acepta ocasione dimiso loco factum nostrum inanis esset et gloriae Regni nostri infamia putaretur, quorum consilio tota devotione faventes, decrevimus eis dare fuero et legem, in quo homines qui in modo presenti in supradicitum locum populant, vel deinceps usque in finem mundi Deo juvante populaverint, tam Francigenis, quam etiam Ispanis, vel ex quibuscumque gentibus vivere debeant ad foro de Francos.

[...]



http://www.vallenajerilla.com/berceo/rioja-abierta/fueros/fuero_de_logronio.htm

No hay comentarios: